ABBAS Abbatum

ABBAS Abbatum
ABBAS Abbatum
titulus insolens et inauditus, quo in Synodo Romana se ipsum appellavit Potius Cluniacensis Abbas. Quam ob causam a Ioh. Caietano Papae Cancellario cum esset interrogatus, Cluniacenses a Casinensibus, an hi ab illis Regulam accepissent, atque is respondisset, non Cluniacenses modo, verum omnes in Romano orbe Monachos Regulam S. Benedicti a Casinensi accepisse Coenobio: Ergo regessit Cancellarius, praerogativa haec Casinensi Abbati iure debetur. Petr. Diacon. Chron. Casin. l. 4. c. 62. Et certe, apud Leonem Ostiensem l. 2. c. 54. Odilo Cluniac. Abbas, cum Casinum venisset, et ab Abbate Casinensi Theobaldo Pastoralis baculus ei offerretur in processione, illum accipere renuit, dicens, contra fas omne se ducere, quempiam Abbatum manu pastoralem praeferre virgam, ubi Benedicti Vicarium, Abbatum scilicet omnium Abbatem adesse cpmtingerct. Concessisse autem Casini Abbati id praerogativae, ut ceteros eiusdem ordinis Abbates in consessibus praecederet, discimus ex Bulla Paschalis II. A. C. 1113. in Bullario Casinensi tom. II. p. 130. et Charta Lotharii Imp. A. C. 1137. Ibid. p. 157. Etiam Nicolaus I. Pont. Rom. Desiderium Abbatem Casinensem Vicarium suum constituit, ad correctionem omnium Monasteriorum et Monachorum, intra praefinitos limites, m Bulla, quam descripsit Angelus a Nuce ad l. 3. Leon. Ostiens. c. 13. Et in Canone Missae, eius mentio fit, in sua quasi Episcopali iurisdictione, quod nulli alii Abbatum concessum est, Angelus de Nucc Not. ad Chron. Casmense l. 1. c. 4. etc. In Germania omnium Abbatum Primus Abbas Fuldensis est, qui proin in Comitiis sedet ad pedes Imperatricis, cuius Cancellarius est. Hornius, non Germaniae solum, sed et Galliae Abbatum eum Primatem facit Orb. Politic. p. 185. In Britannia Insulae S. Columbani Abbatis successores praecipui fuere olim, eo quod Britanniae ille fuisset Apostolus; imo Episcopis etiam antelati. Vener. Beda Histor. Anglic. l. 3. c. 4. Habere autem solet ipsa Insula Rectorem semper Abbatem Presbyterum, cuius iuri et omnis provincia et ipsi Episcopi ordine instituto debeant esse subiecti. Sed et Abbati Ordinis Cisterciensis, concessu Innocentii VIII. A. C. 1489. prae aliis indultum, ut Sacros Ordines possit conferre, Subdiaconatus scil. ac Diaconatus. Abbas itidem S. Pauli Romae, ex privilegiis Innocentii III. A. C. 1203. Honorii III. A. C. 1218. et Gregorii IX. A. C. 1236. quando ordinatur Sacerdos a Papa, habet faculatem canendi Missam Pontificaliter in Patriarchico altari eiusdem Basilicae etc. Fuit et in Ecclesia Constantinop. dignitas quaedam, quae Α῎ρχων τῶ Μοναςηρίων dicebatur, cuius meminit Theosterictus in Vita. S. Nicetae num. 43. et Iohannes Cantacuzenus l. 1. c. 50. Unde apud Byzantios Hegumenus seu Abbas Monasterii Dalmati dicti, ceteris Monasteriis quoad supremam in disciplina Monastica potestatern praefuisse legitur: quo nomine dicitur idem Dalmatus in Concilio Ephesino, Πρεσρύτερος καὶ Α᾿ρχιμανδρίτης, πατὴρ μοναςτηρίων, Senior et Archimandrita, Pater Monasteriorum. Ita Catholicus seu Abbas et Hegumenus Universalis dictus reperitur Eutychius, antequam Patriarchatum Constantinop. consequeretur, quod omnium in Urbe Imperatoria Monasteriorum cura ei esset demandata, ut tradit in Vitâ illius Eustathius num. 18. S. Benedictum tandem Abbatem Anianae, ab Imperatore cunctis in Regno suo Caenobiis praefectum, ut sicut Aquitaniam Gothiamque, ita etiam Francos, salutifero imbueret exemplo, tradit Ardo illius discipulus c. 8. num. 36. vide quoque Chron. Farfense p. 671. Plura vero apud Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres in Hierolexico passim, inprimis in voce Abbas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ABBAS Catholicus — it. Hegumenus Universalis, Eutychius, antequam Patriarcha evaderet, dictus est, quod omnium in novô Roma Monasteriorum cura ei commissa esset Eustathius, in Vita eius. Vide quoque supra Abbas Abbatum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBAS — I. ABBAS Canonicorum, nempe Regularium, alias quoque Abbas Canonicus, cuiva mwnrio in Concil. Aquisgran. II. c. 2. opponitur Abbati Monachorum can. seq. vide quoque Capitul: Caroli M. l. 5. c. 79. Praeceptum Ludovici Piipro Monasterio S. Columbae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Abt — (v. gr. Abbas, fr. Abbé, ital. Abbate), 1) früher jeder alte, fromme Mönch; 2) seit dem 5. Jahrh. Vorsteher eines Klosters; 3) jetzt in der kathol. Kirche der Vorsteher einer Abtei, dem die Aufsicht über ein Kloster, über Ordensregeln,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • The Benedictine Order —     The Benedictine Order     † Catholic Encyclopedia ► The Benedictine Order     The Benedictine Order comprises monks living under the Rule of St. Benedict, and commonly known as black monks . The order will be considered in this article under… …   Catholic encyclopedia

  • PRINCEPS Monasterii — in Reg. S. Pachomii, idem cum Advocato seu Defensore, vide ibi. At apud Theosterictum et Io. Cantacuzenum Α῎ρχων τȏυ Μοναςτηρίων Princeps Monasteriorum, nomen est dignitatis Eccles. in Ecclesia Constantinopolitana, de qua supra aliquid lemmate… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPELLANUS — Imperii romani nomen dignitatis, quâ functus olim Petrus diaconus Casinensis, ut ipsemet testatur Chron. Casin. l. 4. c. 58. Idem de quodam Rainaldo, c. 116. Cum fratribus, inquit, inter Imperti Capellanos constitutus est. Sic Archicapellani… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBACOMITES — seu Abbicomites, Comites dicti sunt ac Nobiles quibus olim a Regibus datae erant Abbatiae et Ecclesiae iure beneficii, seu, ut aiunt, in Commendam. Hinc de Hugone Gerberrus Ep. 17. Scire cupit, an Hugo, quem vestrâ linguâ Abbacomitem dicitis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste der Äbte des Klosters Laach — Die Liste der Äbte des Klosters Laach enthält die insgesamt 49 Äbte der heutigen Benediktiner Abtei Maria Laach. 41 der Äbte übten dieses Amt während der Erstbesiedlung von 1138 bis 1802 im „Kloster Laach“ aus, acht Äbte seit der Neubesiedlung… …   Deutsch Wikipedia

  • ABBATIA — ipsum Abbatis regimen ac gubernatio, in Concil. Meldensi A. C. 845. c. 10. ut habet Idem Car. du Fresne communiter Monasterium, cui Abbas praeest, vel Abbatissa. Hornio Abbatiatus, cuiusmodi in Imperio varii sunt; qui dividuntur in Singulares et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • APPENZELLA — seu ABBATISCELLA, Helvetiae Pagus, sed qui omnibus modis oppidum repreaesentat, quasi Abbatum sella. habuerunt enim hîc Benedictinae societatis Abbates arcem Claux, Latine Clanxiam nominatam, tutissimum quôvis tempore refugium, quorem auctoritas… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”